- CAESONIA
- CAESONIACaligulae Imperatoris uxor, cuius collum quoties exoscularetur maritus, addebat; Tam bona cervix simul ac iussero, demetur. Quin subinde iactabat; exquisiturum se semel sidiculis, cur eam tantopere diligeret. Mox darô hippomane, eum in furorem vertit. Iuvenal. Sat. 6. v. 614.---- Tamen boc tolerabile, si nonEt furere incipias, ut avunculus ille Neronis,Cui tetam tremuli frontem Caesonia pulliInfudit. ---- ----Persius Sat. 6. v. 47.Essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.Erat neque facie insigni, neque aerate integrâ, materque iam ex alio viro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciviae perditae, et ardentius et constantius amata est a C. Caesare Caligula: quam saepe clamyde peltâque et galeâ atmatam, et iuxta adequitantem militibus ostendit, amicis vero etiam nudam, quam cnixam uxoriô nomine dignatus est, unô atque eôdern die profelsus et maritum se eius, et patrem infantis ex ea natae: nec ullô firmiore indiciô sui seminis esse eredebat infantem hanc, quam feritatis.quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret. Periit cum viro Caesonia, gladiô a Centurione Iulio Lupo confossa, insigni constantiâ, mortem passa, cuius etiam filia parien est illisa. Sueton. in Caligula. c. ult. Ioseph. Iud. Antiq. l. 19. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.